- RELIGIO
- RELIGIOquî a Superstitione differat, docet Cicer. de Nat. Deor. l. 2. c. 28. ubi, Maiores, inquit, nostri Religionem a Superstitione separaverunt. Nam qui totos dies precabantar et immolabans, tit sui liberi superstites essent, Superstitiosi sunt appellati, quod nomen postea latius patuit: Qui autem omnia, quae ad cultum Deorum pertinerent, diligenter retractarent et tamquam relegerent, dicti sunt Religiosi, a relegendo, tamquam ex deligendo, deligentes et intelligendo intelligentes. Ita factum est in superstitioso et religioso alterum vitis nomen, alterumlaudis. Quae sententia displicet Lactantio, de vera Sap. l. 4. c. 28. Vide quoque Macrob. Saturnal. l. 3. c. 3. Hanc apud Romanos Senatus decretô, stabilitam antiquitus esse, Gellius habet, l. 14. c. 7. ubi Varro, qui Co. Pompeio Consuli primum designato Commentarium dederat, de officio Senatus habendi, inter alia docet, Quibus diebus habere Senatum ius non sit, immolareque hostiam prius, auspicarique debere, qui Senatum habiturus esset: de rebusque divinis prius quam humanis ad Senatum referendum esse, et quae seqq. Omnia enim, quae ad Religionem Cultumque Deorum publicum pertinerent, Senatûs decretô prius stabilienda erant, cum maxima pars Iuris divini amplissimi Ordinis fidei, potestati et voluntati esset permissa, Unde est, quod Tertullianus refert, nullum Deum Romae cultum, nisi qui SC. ascitus esset: Imo neque ullum Sibylinum carmen vulgatum fuisse, nisi id Senatus decrevisset, tradit Dio, l. 39. De Religione autem rebusque divinis referre dicebantur Consules, cum prodigiis et ostentis nuntiaris, de iis, quae ad pacem Deorum et ad avertendas eorum iras pertinebant, vel quae librorum Sibyllinorum monitu fieri debebant, Senatum consulerent. Hinc Livius, de prodigiis et ostentis, quae ex pluribus simul locisnuntiata erant, l. 22. c. 1. His, inquit, sicut erant nuntiata, expositis, auctoriousque in Curiam introductis, Consul de Religione Patres consuluit. Cicero quoque de Marcellino Consule, Ep. 1. ad Lentulum, Quod instituit referre de Religione, et saepe iam retulit, ab eo deduci non potest. Vide Iac. Oiselium, Notis in A. Gellium locô cit. Veteris autem inprimis Religionis tenaces fuêre: Proin Servius ad illud Aen. l. 8. v. 187.———— Hanc tanti Numinis aramVana superstitio, veterumque ignara DeorumImposuit:Cautum, inquit, fuerat apud Athenienses et Romanos, ne quis novas religiones introduceret, et ideo Socrates damnatus est Athenis, et Iudaei ac Chaldaei Urbe expulsi siunt. Idem ad illud eiusdem libri in fine,Omnigenumque Deûm monstra:Monstra dixit, quia necdum sub Augusto Aegyptiaca sacra Romani receperant et Varro Alexandrinos Deos Romae coli indignatur. Sed vide illi adversantem Lucanum, cui Suetonium adde in Augusto, c. 93. quo Caligulae quoque comminatio pertinet, apud eundem, c. 22. Εἰς γαῖαν Δαναῶν περάω ςε. Certe Tullô Hostiliô Rege prodigiô didicêre Romani, suis locis sacra non esse movenda, apud veterem Scholiasten Iuvenalis, Sat. 4. v. 61. Interim peregrines Deos, (qui evocatis e civitatibus obsessis invitabantur a Sacerdote Romano toto coram exercitu, Romam ne dedignarentur migrare, habituri augustiora templa, amplioraque sacrificia et magis sollemnes cultus) saepe Romam translatos fuisse constat; meminitque peregrinorum sacrorum Festus, l. 14. cum ait: Peregrina sacra appellantur, quae aut evocatis Diis, in oppugnandis Urbibus Romam sunt conlata, aut quae ob quasdam religiones, aut pacem sunt petita, ut ex Phrygia Matris Magnae, ex Graecia Cereris, Epidauro Aesculapii, quae coluntur corum more, a quibus sunt accepta, etc. Quod vero Athenienses spectat, lex apud illos Draconis fuit, Venerandos esse Deos atque Heroas patrios et indigenas, secundum patrias sanctiones. Id nimirum unice observatum volebant, ne quid temere immutaretur in sacris Deorum ceremoniis, ut ait Isocr. in Areopagit. Postea tamen adsciti sunt et advecti Athenas, praeter patrios, omnium pene gentium Dii, ita ut,Αἴγυπτον αὐτῶ τὴν πόλιν πεποιήκαςιν ἀντ᾿ Α᾿θηνῶν:quod exprobrat alicubi Comicus, reclamantibus tamen plerisque prisci moris. M. Tullius, de LL. l. 2. Novos vero Deos sic Aristophanes, facetissimus Poeta veteris Comediae, vexat, ut apud eum Saba. zius, et quidam alii Dii peregrini iudicati, ecivitate eiciantur. Interim, nullius admittebatur peregrini Numinis apud eoscultus, nifi ex Senatus consulto Areopagitarum, ut ex Harpocratione discimus, et Pauli Apost. historia, qui cum videretur Deos peregrinos, ξένα δαιμόνια, Iesum nempe et Anastasin, annuntiare, ἐπιλαβόμενοι αὐτοῦ ἐπὶ τὸν Α῎ρειον πάγον ἤγαγον, Actorum c. 17. v. 19. Qui itaque ab Areopagitarum Senatu probati et publice adsciti fuerant, coli, poterant, imo debebant, ut qui iam Civitatis essent, quamquam ἐπίθετοι, non minus quam ἐγχώριοι. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 1. tit. 1. et supra ubi de Maiorum ac Nova religione. De Religionis, in hominibus in officio continendis, vi admiranda, vide si placet Iac. Oiselium, in A. Gellium l. 15. c. 22. Sed et Religio in Ecclesia Romana dicitur Vita Monastica, seu voto, ut vulgo aiunt, Religionis adstricta. Sugerius Abbas S. Dionysii Ep. 163. Haec duo potissimumam. plexatus sum, videlicet de statuenda Religione in B. Genovefae Parisiensis et nobili Compendiensi Ecclesia. Unde dt Ecclesia S. Martini Religionem exturbatam, refert Hugo Flaviniac. in Chron. Et Ulgerius Scholasticus, deinde Episcopus Andegavens. in Epitaphio Marbodi Episcopi:Omnes personae, quae sunt in ReligioneIngemuêre nimis planctibus et lacrimis.Hinc Religiosi, apud eosdem, dicuntur ii, qui votô Religionis obstricti sunt, Anachorctae, Monachi, Colidei etc. Guil. Brito, Philipp. l. 1.Nil coga ruricola, nil frocus Religioso,Nil fragilis sexus muliert, nil sacer ordoPresbytero prodest.Et Religiosae, Moniales, apud Gregorium M. l. 7. Ep. 28. Vide Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolex. Quomodo Religio, pro lictore Api bovi apud Aegyptios fuerit, vide Salmas. Not. ad Solin. p. 307.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.